Description: | Divi Bernardi, abbatis Clarevallis, doctoris disertissimi ac vere melliflui, opera omnia, divine institutionis plenissima, artificibus typis in unum coacta codicem, sermones temporanei simul ac festivi, sermones varii argumenti in Sacre Scripture locos praecipuos, homilie in Cantica canticorum, epistole tum familiares tum doctrinales, adjectis opusculis plurimis que sancti Bernardi venam imitantur et sanctimoniam redolent (Gilleberti, abbatis de Hoilandia, in Anglia, sermones super Cntica canticorum, cum vita B. Bernardi, auctore Guilielmo, abbate S. Theodorici Rhemensis). Omnia hec diligenter recognita et annotamentis candidiorum sententiarum illustrata. Repertorium insuper quod erroribus scatebat innumeris, syncere fidei est restitutum, studio atque industria F. Lamberti Campestris, theologi, necnon Laurentii Dantisceni, Germanorum, sancti Bernardi cultorum deditissimorum. - "A la fin "Impressa in insigni Lugdunensi emporio, industria et impensis probi viri Johannis Clein, Alemanni, chalcographi et bibliopole. Extrema manus apposita fuit anno virginei partus millesimo quingentesimo vigesimo, XIIII cal. augusti |